- APRUSTUM
- APRUSTUMPlin. l. 3. c. 11. Abystrum Ptolemaeo, oppid. Brutiorum in Calabria citeriore quod Castrovillari, nunc dicitur, teste Barriô, a Cosano 6. mill. past. a Balbia, 7. a Besidiano 22. in occasum. Aliis est Vernicario, oppidulum Castrovillario et Murano proximum. Abystrum vero teste eodem Barriô, diversum ab Aprusto, vulgo Ursimarso, in Magna Graecia, apud Petiliam ex Ptolemaei descriptione. Aliis est Aprigliano, vicus in Calabria citeriore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.